monumenta.ch > Plinius > sectio 163

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 163
{LXV} Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque. latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeva per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.